Credo

2021-05-22 16:02:1402:43 3412
所属专辑:拉丁语读音示范
声音简介

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,

factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Et in unum Dominum, Iesum Christum, Filium Dei unigenitum,

et ex Patre natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero,

genitum non factum, consubstantialem Patri;

per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus, et sepultus est,

et resurrexit tertia die, secundum Scripturas,

et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos,

cuius regni non erit finis;

Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem,

qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:

qui locutus est per prophetas.

Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum,

et vitam venturi saeculi. Amen.

龙潜潜

听得好费劲啊但是又同时觉得很有趣

回复@龙潜潜
表情0/300
其他用户评论

莞769

山地壶

当前评论用户

103

简介:凡心所向,素心可履

TA的其他评论